- BROLIA
- BROLIAvox Barbara, Gall. Brevils, h. e. vivaria, παραδεισοι, apud Luithpraudum, Episcopum Cremonensem Legat. ad Nicephorum Phocam Imperatorem Constantinopolitan. A. C. 968. In Umbriam (lege Selymbriam) qui est locus XVIIIM. Constantinopoli distans, Nicephorus me accensiri iubet ---- Et me interrogavit, si vos perivolia, i. e.Brolia, vel si in perivoliis onagras vel cwter a animalia haberetis etc. Ubi a Graeca voce Περιβόλιον nomen hoc derorcum esse innuit. Signisicar autem nemus, silvam seu saltum, in quo ferarum venatio exerceri consuevit: maxime vero silvam muris sepibusque cinctam. Moschopulus περὶ Σχεδῶν: Κῆπος λαχάνων καὶ δενδρων, τὸ κοινῶς περιβόλιον, Hortus olerum arborumque, vulgo Peribolium. Vide Bochart. Hieroz. part. prior. l. 3. c. 16. et Salmas. ad Inscript. Herodis Attici. Hausêre vocem a Graecis Persae, quos ita paroos suos appellâsse, legimus apud Zosimum de Persis l. 3 Παραγίνεται δὲ καὶ εἰς περίβολον, ὅν Βασιλέως ςθήραν ενάλουν. τι῏ο δέ τι τειχίον, χωρίον ἀπειληφὸς ἔνδον πολὺ δένδρεσιν πεφυτδμένον παντοδαπότι, εν τούτῳ ςθηρίων παντοίων εναποκεκλεισ μένα γευη τροφῆς δὲ ουκ ἠποροῦντο, διὰ τὸ καὶ ταύτην ἐπεισάγεςθαι καὶ παρεῖχον τῷ Βασιλεῖ τȏυ ςθηρᾷν, ἡνίκα ἄν Βουληθείη, ραςτώνην, Venit autem et in peribolum (Brolium) quod Regis venationem appellabant. Erat autem murus spatium satis amplum includens, arboribus ornatum omnigenis: in quo ferarum omne genus, quibus pabulum affatim suppeditatum, Regi quoties collibuisset, venandi suppeditabat materiam. Guilleterius, Athenienses hodieque hortos suos Pervolis appellare, docet in Athenis Hodiern. p. l. 31. apud Car. du Fresine in Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.